monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 25
VII KAL. Natale sancti Petri episcopi Alexandriae: qui cum esset omnibus adornatus virtutibus, in Scripturis quoque divinis nulli priorum inferior, vere et sacerdos et hostia Dei, subito rapitur, atque ex Maximini praecepto capite obtruncatur; cum quo simul et alii plures ex Aegypto episcopi trucidantur. Scriptum in Historia Ecclesiastica, libro IX. In Nicomedia passio beati Marculi sacerdotis et martyris, qui temporibus Constantis regis tyrannici per Macharianum et Paulum, persecutores maximos, martyrium pro Christi nomine pertulit. Nam cum variis tormentis afflictus esset, tamen a professione rectae fidei nullo modo averti potuit; ad extremum vero per praedictum Macharianum in altissimam rupem adductus, inde praecipitatus est; sed tamen, Christo protegente, corpus eius integrum inter asperrimos scopulos atque acutissimos servatum est: anima vero egressa de corporis ergastulo ad vitam migravit aeternam.